Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed quid ago? rursus inprouidus obsecro? abeant preceS, blandimenta discedant; debet amor laesus irasci. qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. quid facis in paterna domo, delicate miles? ubi uallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? ecce de caelo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obuia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem?

corpus adsuetum tunica loricae onus non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. audi edictum regis tui: qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. recordare tirocinii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus in sacramenti uerba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri.

ecce aduersarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donatiuum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. licet paruulus ex collo [*]( 4. 8 cf. Tertull. ad mart. c. 3 6 cf. Apoc. 1,. 16 11 *Luc. 11, 23. cf. Matth. 12, 30 13 cf. Col. 2, 12 ) [*]( 1 rursum k habeant GK,Ll (h eras.), habeat W 2 effectu blandimenta G discedat Hp.r. descendant K lesus (corr. lhesus, uoluit ihesus) L2 3 despexeras G audies GK1\' audias cet. faojs in om. W facis monache e agis k 4 domus t del. miL] om. s miles dilicato t 5 facta t sup P1\' pedibus B 6 urbem e armatur t 7 regis s. I. Ll ore regis GkB obbia G ouia t obia 91 quemque G metet eK mettit Wp.c. et] s. 1. K, om. GtHRPB 8 mihi om. e cubico Ka.c. cubilo 1\'F de eG tu de cet. egredieris 9(t 9 tunica U1 tonica et lurice etlK lubricae (corr.) P jionus et,L (L1 corr.), W, Ba.c. suffert eLI\'sufferent t fert (corr. m2 D) eet. 10 lenteo eHB lentheo t galileam Hp.c.mS mollis e manus eK durius W 11 capulos TF audi-47, 1 nepos] et ideo e dictum t non est mecum Dk 12 aduersum LDk non om. W collegit K dispergit G 13 tyrocinii GL2Dk tironicii K tirocini P tirocicinii B tyronici t tui om. k consepultus est t 14 sacramenta D eius] xpi G te] de W 15 matri] patri KPWT paciturum (placiturum tn2) H esse om. tD patri]matri KPWΨII ecce] eam W pectore] corde G 16 donatium t 17 suspirat 3*I paruulos Da.c., om. t )

47
pendeat nepos, -licet sparso crine et scissis uestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad uexillum crucis uola! pietatis genus est in hac re esse crudelem.