Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed quod ardenter nolebam, moderate dissimulare non poteram. inpensius obsecrarem? sed audire nolebas, quia similiter non amabas. quod unum potuit, spreta caritas fecit. quem praesentem retinere non ualuit, quaerit absentem. quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, inuitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, inuito, iam propera. nolo pristinarum necessitatum recorderis — nudos amat [*]( a ) heremus —, nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: quaerite primum regnum dei, et haec omnia adponentur uobis. non pera tibi sumenda, non uirga est; adfatim diues est, qui cum Christo pauper est. [*]( 14 *Mattb, 6, 33 16 cf. Matth. 10, 10 etc. ) [*]( 1 abeunte me Rp.c.m2 abientem t abeunte KL2PDk\'Ψ, L1p.c. habeunte W persecutus tL 2 sum kB, Ψ (corr.) littera R 3 interlites Lx litas D tu] in ras. m2 B to. t paruulus] add. et UΚΨcontem(p)tus L contentus (p add. m2) D rogatis K (corr.) rogantes HR 5 gerem HR tacere K tacebam L taciebam t tacerem quidem B 6 moderate uel L desimulare t obsecrabam GKt I\'B obsecrare k 8 tenere G ualuit] add. nunc KtL\'l\' quaeret K 9 quoniam] quo L et tu] aestu L ipse abiens] ad praesens L ipse om. t absens Ψ(in mg. at abiens),Kp.c. postulares Ll -bas B -sti G -ueras t 10 tibi om. S postea quam 91,D (ea exp.), k desertum Dk migrasse W inuitatoriam-scriptam scripsi inuitatoria-scripta codd. a me G (a eras.), KI\' ad me H (d eras.), R, om. 91 ad te cet. 11 ego me LDk,Bp.c.m2 facturus Kt,Ψ recep.] promiseram GLDk, om. B (add. in mg. m2) inuito iam] inuitatoriam H iam] in ras. m2 B 12 profera t necessitudinum HR nodos W 13 berimus Kt, Ψ (corr.) heremos HR antiqua B antiqui 9t 14 xpm S set (s eras.) K credere t serm.] add. qui dicit (ait t) iLI\' quaerite ergo t 15 priino G dei] add. et iustitiam (add. eiust) Gt Ψomnia ista t adponuntur LD 16 pcra tibij tibi add. Rm2 tibi pera ULDk sum.] add. in uia t est om. t 17 cum] in k )

46

Sed quid ago? rursus inprouidus obsecro? abeant preceS, blandimenta discedant; debet amor laesus irasci. qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. quid facis in paterna domo, delicate miles? ubi uallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? ecce de caelo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obuia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem?