Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod ergo possumus, condolemus. si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices conpetentes tribuam aut, si aliquid urgentius sollicitiusque nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. tamen episcopo fratri meo Iohanni scripsi, ut circumspectius agat, ne quid \' circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale prouidere et propellere, ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.