Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mihi autem decretum est te amare, suscipere, colere, mirari tuaque dicta quasi mea defendere — certe et in dialogo, quem nuper edidi, beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum — magisque demus operam, ut perniciosissima heresis de ecclesiis auferatur, quae semper simulat paenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facul- . tatem, ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.
Sanctae et uenerabiles filiae tuae Eustochium et Paula et genere suo et exhortatione tua digne gradiuntur specialiterque salutant beatitudinem tuam, omnis quoque fraternitas, quae nobiscum domino saluatori seruire conantur.
sanctum presbyterum Hrmum anno praeterito ob rem earum Rauennam et inde Africam Siciliamque direximus, quem putamus iam in Africae partibus commorari. sanctos tuo adhaerentes lateri ut meo obsequio salutes, precor. litteras quoque meas ad sanctum presbyterum Firmum direxi, quae si ad te uenerint, ei dirigere non graueris. incolumem te et mei memorem Christus dominus custodiat, domine uere sancte et beatissime papa. [*]( 6 cf. dial. adu. Pelag. III 19 ) [*](1 disertum d,Ba.c.w2 tuam s.l.m2B 2 me tmnn] meum a causam AC 3 deserimus aa.c.m2 dixerimus D si in ras.mZB diuersis 5 4 animae M 5 decretum] de ceterum 5 statutum ADMCB est om.3 te amare] eum (tuumm2)re a; add. te s suscepere aa.e. suspicere ADC,Mp.c.m2 coler Aa.c.m2C 6 et s.l.m2A,om. ä. dialogo] alio loco AC 7 tuae beat. ADMCB sum ex suum a magis credemus B 8 ecclesia ADMCB 9 facultates a ne] nam ADMCIi 10 se (s.l.inXB) aperta ADMCB apta ℬ se om.^3 foris D morietur ADMCB 11 pr. et] ac aADMCB paula et eusto(ex a M)chium ADJICB eustochia 5 eostocia ℬ 12 alt. et om.ii grediuntur 5 gratiantur ex gratiuntur a que add.mZMB 13 quae] qui D quo Aa.c.m\'lC 14 saluatore $ conatur saB,AMp.c. firminum C 15 ob om.ty rem mearum AM rem mearunt D remeantem ℬ inde in ADMCB 16 que] et D dimisimus ex dici- musm\'2A commemorari fme eras.)A conmanere a 17sanctoa,Mp.r. tuos 3 id herentes D 18 queque D ad] per ℬ sanctum om.^3 firminum C dirigi z dirige ä ℬ 19 quae — graueris om.ä ℬ z incoloniem A teom.3 memorem mei 0^5 20 dominus om.ii dominus deus noster ℬ deus noster õ sanctae A. in sanctae 5 et beat.—p. 263, 4 amis. om.a 21 papae D; add. et subter i )
Grandem Latini sermonis in ista prouincia notariorum patimur 3[*]( penuriam et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis ueribusque distincta est; pleraque enim prioris laboris ob fraudem cuiusdam amisimus. )
Dilectissimo fratri Aurelio Innocentius.
Piissimum iter ad nos perueniendi tuas affectiones bene conpresbyter noster credidit Hieronymus. conpatimur gregis nostri membro et, quod faciendum duximus uel facere potuimus, sumus uelociter executi. germanitas tua, frater karissime, citius litteras memorato reddere festinet.
Dilectissimo filio Hieronymo presbytero Innocentius.
Numquam boni aliquid contentionem fecisse in ecclesia testatur apostolus et ideo hereticorum correptiones primas fieri iubet magis quam diuturna duci conlatione. quae regula dum neglegenter aspicitur, malum non uitatur, quod cauendum est, sed augetur.