Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uirum honorabilem, fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium presbyterum et sui merito et te iubente suscepi. sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent et iuxta Appium canina exerceretur facundia. itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus ad tempus respondere non potui, non quo quicquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum apostolum unusquisque in suo sensu abundet, alius quidem sic, alius autem sic.