Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si hoc et mihi commune cum Christo est, quid ille habebit proprium? alioquin per se tua sententia destruitur. adseris posse hominem esse sine peccato, si uelit, et post grauissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adiungere: \'non absque dei gratia\'. si enim semel per se homo potest esse sine peccato, quid necessaria est gratia dei ? sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere posse, quod non potest?

\'potest\', inquit, \'esse sine peccato, potest esse perfectus, si uoluerit\'. quis enim Christianorum non uult esse sine peccato aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei uelle et statim sequitur posse, si uelle praecesserit? nullusque Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia omnes cupiunt esse absque peccato. et in hoc ingratis teneberis, ut, qui aut nullum aut rarum quemque sine peccato proferre potes, omnes absque peccato esse fatearis. \'possibilia\', inquit, \'mandata dedit deus\'. et quis hoc negat?

sed quomodo haec sit intellegenda sententia, uas electionis apertissime docet; ait enim: quod erat inpossibile legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum mittens in similitudine carnis peccati et de peccato condemnauit peccatum in carne et iterum: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.

quod ne de lege tantum Moysi dictum putes et non de omnibus mandatis, quae uno legis nomine continentur, idem apostolus scribit dicens: consentio enim legi dei iuxta interiorem hominem; uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. miser ego homo. [*]( 16 cf. Act. 9, 15 17 *Rom. 8, 3 21 Gal. 2, 16 24 *Rom. 7, 22—25 ) [*]( 1 cum Chr. comm. g 2 habuit!; alioqui !; sua n de(i)structur Mnp 3 post] per n 4 non ex si m2n 5 homo per se g 6 dei gratia M si p 7 inquis n 11 que om.!; est om. n nollit (pr. 1 exp.) n non uelit p 12 quia] quod n; add. utique!; absque] sine n 13 ingratus (s.l. 1 ingra- tisM)AMp qui aut] quia M aut (exp.,s.l. quia m2)n 14 quemquam c sine M esse posse M 15 inquis n madata n 16 int sit. g 19 similitudinem Q 20 damnauit n carne] add. ut iustificatio impleretur in nobis 11 22 moysi tantum M putes om.n et-mandatis om..\\) 25 autem] enim ll1 aliquam (qu eras.) A 28 ergo A )

254
quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum no- 6 strum. cur hoc dixerit, alio sermone demonstrat: scimus enim, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. quod enim operor, non cognosco. non enim, quod uolo, hoc operor, sed, quod odi, illud facio. sin autem, quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. nunc autem nequaquam ego operor illud, sed, quod in me habitat, peccatum. scio enim, quoniam non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. uelle enim adiacet mihi, operari autem bonum non inuenio. non enim, quod uolo bonum, hoc facio, sed, quod nolo malum, hocago. sin autem, quod nolo ego, hoc facio, nequaquam ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.

Reclamabis et dices Manicheorum dogma nos sequi et eorum, qui de diuersis naturis ecclesiae bella concinnant, adserentium malam esse naturam, quae inmutari nullo modo possit. hoc non mihi sed apostolo inputa, qui nouit aliud esse deum, aliud hominem, aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. caro enim desiderat contra spiritum et spiritus contra carnem et haec inuicem sibi aduersantur, ut non, quae uolumus, ipsa facia- mus. a me numquam audies malam esse naturam, sed, quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso, qui scripsit, docente discamus.