Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Audite, quaeso, audite sacrilegium: \'si\', inquit, \'uoluero curuare digitum, mouere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa iacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, releuare aluum, urinam digerere, semper mihi auxilium dei erit necessarium?

\' audi, ingrate, immo sacrilege, apostolum praedicantem: siue manducatis siue bibitis siue aliud quid agitis, omnia in nomine domini agite et illud Iacobi: age nunc qui dicitis: hodie et cras proficiscemur in illam ciuitatem et faciemus illic annum unum et negotiemur et lucremurqui nescitis de crastino; quae est enim uita uestra? aura enim estis siue uapor paululum apparens, deinde dissipata- pro eo, quod debeatis dicere: si dominus uoluerit et uixerimus, ut faciamus hoc aut illud. nunc autem exultatis in superbiis uestris; omnis istius modi [*]( 6 *Esai. 65, 5 18 *I Cor. 10, 31 20 *Iac. 4, 13—16 ) [*]( 1 rursum n deorsum om.M 2 a om.M audi*(s.l. a m2)nt A 4 liberum (s.l.) arb. M deo agit M 5 suo] quo (q eras.)n fluit riu.] riu. fuit g referat (a exp.)M 8 uolo p 9 gratiam dei n ut] om. et s.l. si M 10 condicionem p et] e(s.l. u)t M 12 quaeras M 13 sacrilegum M 15 descu- tere n leuare(ea; lauare)aluum n uel aluum purgare p 16 degerere Ma.c.m2p nec. erit g 19 dei p age (s.l. t agite) 111 ecce n 20 quid A et] aut c 22 unum om.ł\' pr. et] ut Q 23 enim est g 24 enim est M est enim g 25 dein na.c.m2p dissipati n -tur p disputat (seq.ras. 1—2 litl.)M debebatis M 27 ut fac.] faciemus Mp.c.; add. aut g )

252
gloriatio pessima est.

iniuriam tibi fieri putas et destmi arbitrii libertatem, si ad deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas uoluntate et dicas: oculi mei semper ad dominum, quoniam ipse eruet de laqueo pedes meos ? unde et audes lingua proferre temeraria unumquemque suo arbitrio regi ? si suo regitur arbitrio, ubi est auxilium dei ? si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Hieremias: nonest in homine uia eius et: adomino gressus hominis diriguntur ? facilia dicis dei esse mandata et tamen nullum proferre potes, qui uniuersa conpleuerit.

responde mihi: facilia sunt an difficilia? si facilia, profer, quis ea inpleuerit et cur Dauid in psalmo canat: qui fingis dolorem in praecepto et iterum: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras et dominus in euangelio: intrate per angustam portam et: diligite inimicos uestros et: orate pro his, qui persequuntur uos? sin autem difficilia, cur ausus es dicere facilia dei esse mandata, quae nullus inpleuerit? non intellegis tuas inter se pugnare sententias? aut enim facilia sunt et infinita est multitudo hominum, qui ea inpleuerint, aut difficilia et temere dixisti esse facile, quod difficile est.