Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et non intellegunt ista dicentes, quod per os eorum intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet. si enim in eo tantum dei est gratia, quod propriae nos condidit uoluntatis et libero arbitrio contenti sumus, nec ultra eius indigemus auxilio, ne, si indiguerimus, liberum frangatur arbitrium, ergo nequaquam ultra orare debemus nec illius clementiam precibus flectere, ut accipiamus cotidie, quod semel acceptum in nostra est potestate. istius modi homines tollunt orationem et per liberum arbitrium non homines propriae uoluntatis sed dei potentiae factos esse se iactant, qui nullius ope indiget. tollantur et ieiunia omnisque continentia.

quid enim mihi necesse est laborare, ut accipiam per industriam, quod semel meae factum est potestatis? hoc, quod dico, non est meum argumentum; unus discipulorum eius, immo iam magister et totius ductor exercitus et contra apostolum uas perditionis, per soloecismorum et non — ut sui iactitant — syllogismorum spineta decurrens sic philosophatur et disputat:

\'si nihil ago absque dei auxilio et per singula opera illius est omne, quod gessero, ergo non ego, qui laboro, sed dei in me auxilium coronabitur frustraque dedit arbitrii potestatem, quod inplere non possum, nisi ipse me semper adiuuerit. destruitur enim uoluntas, quae alterius ope indiget. sed liberum dedit arbitrium deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero, quod uoluero. ac per hoc aut utor semel potestatem, quae mihi data est, ut liberum seruetur arbitrium, aut, si alterius ope indigeo, libertas in me arbitrii destruitur\'.

Qui haec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae hereticorum uenena non superat? adserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere deum et ignorant scriptum: quid habes, quod non accepisti? s i autem a [*]( 13 unus di,;c.] scil. Caelestius? 14 cf. Act. 9, 15 28 I Cor. 4, 7 ) [*](2 intoller. n 3 tantum e.r taraen lIân dei 011/.11 7 est in nostra n 8 tollant n 9 se esse g se om.M 10 indigeant n indigent g et ex etiain n,om..p 11 per] perdam .Jlp.c. 12 meum non est g 13 ex. doctor tot. n 14 doctorzlw solucismorum Ma.c.m\'1 15 ut sui] uti g ianfn eap.)ctant M sill. Aa.c.,n (ex sil.) sicut (ut eras.)n 17 eius M qui ex quod m\'in 18 aux. in me cor. n in me cor. aux. g 19 quod (.?./. 1 cum) M quam g possum (s.Z. possira)3/ possumus p 22 aut] ait M ait aut g potestate Mvp 24 arbitrii in me g destruetur (ex dist- tn\'lMn) Mn\\) 25 hoc n blasfemiam A )

250
ccepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? magnas deo agit gratias, qui per arbitrii libertatem rebellis in deum est!