Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud uero, quod ad decipiendos quosque postea huic sententiae coaptarunt: \'non absque dei gratia\' cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime uentilatum decipere non potest. ita enim dei gratiam ponunt, ut non per singula opera eius nitamur et regamur auxilio, sed ad liberum referunt arbitrium et ad praecepta legis ponentes illud Isaiae: legem enim in adiutorium dedit deus, ut in eo deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et [*]( 11 cf. Matth. 15, 14. Luc. 6, 39 17 *Hier. 17, 11 26 *Esai. 8, 20 ) [*]( 1 heresin £ -sim Mn 2 anthiocenus p reppertor (pr. p exp.) M 3 marchion ll decepturam Ma.c. deceptoruin Mp.c. decipiendos g 4 praeparet Ma.c.n appelles3/p felumenen M philomenen n 7 auro 0111.n deinde n 8 corrumperet (t s.l.m2)n deciperet; 9 affricam n fet. n foet. p 11 helpidium p uirum om.M 10 sui] qui c 12 cui] cum n germanam (alt. m del.)n 19 dimidio] medio n derelinquet eas g eam Mp.c. 21 decip.] add. homines g 23 intro inspectum M 25 eius in mg.M ad om.n referantur M praeferant n 26 in-deus] deus in adiutorium posuit g 26 in s.l.p 28 possumus n )

249
eligere bona et uitare mala.

et non intellegunt ista dicentes, quod per os eorum intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet. si enim in eo tantum dei est gratia, quod propriae nos condidit uoluntatis et libero arbitrio contenti sumus, nec ultra eius indigemus auxilio, ne, si indiguerimus, liberum frangatur arbitrium, ergo nequaquam ultra orare debemus nec illius clementiam precibus flectere, ut accipiamus cotidie, quod semel acceptum in nostra est potestate. istius modi homines tollunt orationem et per liberum arbitrium non homines propriae uoluntatis sed dei potentiae factos esse se iactant, qui nullius ope indiget. tollantur et ieiunia omnisque continentia.

quid enim mihi necesse est laborare, ut accipiam per industriam, quod semel meae factum est potestatis? hoc, quod dico, non est meum argumentum; unus discipulorum eius, immo iam magister et totius ductor exercitus et contra apostolum uas perditionis, per soloecismorum et non — ut sui iactitant — syllogismorum spineta decurrens sic philosophatur et disputat:

\'si nihil ago absque dei auxilio et per singula opera illius est omne, quod gessero, ergo non ego, qui laboro, sed dei in me auxilium coronabitur frustraque dedit arbitrii potestatem, quod inplere non possum, nisi ipse me semper adiuuerit. destruitur enim uoluntas, quae alterius ope indiget. sed liberum dedit arbitrium deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero, quod uoluero. ac per hoc aut utor semel potestatem, quae mihi data est, ut liberum seruetur arbitrium, aut, si alterius ope indigeo, libertas in me arbitrii destruitur\'.