Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique in ipso uolumine nulla prophetarum, nulla patriarcharum, nulla apostolorum, nulla Christi fit mentio, ut episcopum et martyrem sine Christi fide fuisse contendat. unde et uos plurima contra ecclesiam usurpatis testimonia. fecerat hoc et in sancti Pamphili martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arrianum nemo qui nesciat, unum \'Pamphili\' praenotaret, quo scilicet egregia illa quattuor Origenis neglagxcov uoluminaLatinis infunderet auribus.

uis adhuc et alium nosse erroris : tui principem? doctrina tua Origenis ramusculus est. in eo enim psalmo, ubi scriptum est — ut de ceteris taceam —: insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei, adserit uirum sanctum, de quorum uidelicet et tu numero es, cum ad uirtutum uenerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione uitiorum aliqua titillari. nec erubescas de societate talium rennuens eorum nomina., quorum blasphemiis iungeris. Iouiniani secunda quaestio tui ingenii disciplina est. quicquid illi responsum est, tibi responsum credito. nec fieri potest, ut diuersus sit eorum exitus, quorum est una sententia.

Cum haec se ita habeant, quid uolunt miserae mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni uento doctrinae semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes et ceteri muliercularum socii prurientes auribus et ignorantes, quid audiant, quid loquantur, qui uetustissimum caenum quasi nouam suscipiunt temperaturam, qui iuxta Hiezechihel liniunt parietem absque temperamento, qui superueniente ueritatis pluuia dissipatur ? [*](3 cf. Hier. 51, 7 13 Ts. 15, 7 22 cf. II Tim. 3, 6-7 25 cf. II Tim. 4, 3 27 cf. Ezech. 13, 10 ) [*]( 1 exaequant (n eras.)M dicunt(exp., s.l. dicit)M 2 filosophi A Ma.c. sub-p. 249, 6 flectere exciderunt in A 3 nom ebibant p babyllonis (pr. 1 exp.)M 5 fit xpi n 7 pampili n a.c.m2 9 fuisse Arr.] hereticum esse n nemo est g unum] unum nomine M nomine g pampili n a.c.; add. martyris M 11 tui erroris c 12 tua s.l.M 18 renuens p 19 secunda-20 illi om.M 20 pr. resp.] responsum (s.l. 1 responso)M 21 est s.l.mZn 22 ita se n 24 et—peru. om.n 27 suscipiant p hezechiel n eze- chiel M linunt M,pa.c. 28 qui] et g dissipantur g )

248
Simon Magus heresin condidit Helenae meretricis adiutus auxilio.

Nicolaus Antiochenus, omnium inmunditiarum repertor, choros duxit femineos. Marcion Romam praemisit mulierem, quae deceptarum sibi animos praepararet. Apelles Philumenen suarum comitem habuit doctrinarum. Montanus, inmundi spiritus praedicator, multas ecclesias per Priscam et Maximillam, nobiles et opulentas feminas, primum auro corrupit, dein heresi polluit.

dimittam uetera, ad uiciniora transcendam. Arrius, ut orbem caperet, sororem principis ante decepit. Donatus, per Africam ut infelices quosque fetentibus pollueret aquis, Lucillae opibus adiutus est. in Hispania Agape Elpidium, mulier uirum, caecum caeca duxit in foueam successoremque sui Priscillianum habuit Zoroastris magi studiosissimum et ex mago episcopum, cui iuncta Galla non gente sed nomine germanam huc illucque currentem alterius et uicinae hereseos reliquit heredem.