Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et iuxta illud Lucretii:

  1. ac ueluti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum damus, prius ora circum
  3. inlinimus dulci mellis flauoque liquore,
ita ille unum Iohannem in ipsius libri posuit principio, quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem ceteros, quos posuerat hereticos, ecclesiae introduceret.

illam autem temeritatem, immo insaniam eius, quis possit digno explicare sermone, quod librum Sexti Pythagorei, hominis absque Christo atque ethnici, inmutato nomine Xysti, martyris et Romanae ecclesiae episcopi, praenotauit ? in quo iuxta dogma Pythagoricum, qui [*]( 3 ad eam—tenebras] = ad Melaniam 15 cf. Lucretius I 935-937 ) [*]( 2 hiberita M liibionita (hebionita p.c.m2)n ( If3wfJa fuit oppidum in Ponto, cf. Procopius, hist. arc. c. 18, p.119, 7 Haury) scripsit — scribsit — scribsit A monacos Lla.c. 4 FlEPl AIIAEEIAC A IIEPI AlIAeIAC (s.l. periapati- as) M LEPIANEAC (s.l. Lcreaneas) [aic]m2)n 6 ulla cog. et] nullo perturbationis g alt. et om.n 8 ruphino n Ruffino g 9 scribit n 10 fuerint n discribit n a.c. 11 et om.M 12 euthim. p euthem. AM euthen. n Or om.J 13 hisid. p h( exp.)csid. M 15 ac ueluti s.l..p pueris] per p absenthia Ma.c. taeaetra (alt. ae eras.) A tetra eet. 16 damus] dare conantur ex Lucretio g ora prius Vlp.c.n prius oras pocula ex Lucretio g circum om.n 17 linimus np contingunt ex Lucretio g dulci-liquore] melle liquato uasorum circum n flauoque] fauique M 19 fuisse om.n 21 digno possit M digno om.n 22 Xysti g pythagoraei n phytagorei M 23 adque ethinici A xisti M11 Sixti g romani A 24 pytag. p phytag. M Pythagoricorum g qui omM )

247
hominem exaequant deo et de eius dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur, ut, qui uolumen philosophi nesciunt, sub martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis.

denique in ipso uolumine nulla prophetarum, nulla patriarcharum, nulla apostolorum, nulla Christi fit mentio, ut episcopum et martyrem sine Christi fide fuisse contendat. unde et uos plurima contra ecclesiam usurpatis testimonia. fecerat hoc et in sancti Pamphili martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arrianum nemo qui nesciat, unum \'Pamphili\' praenotaret, quo scilicet egregia illa quattuor Origenis neglagxcov uoluminaLatinis infunderet auribus.

uis adhuc et alium nosse erroris : tui principem? doctrina tua Origenis ramusculus est. in eo enim psalmo, ubi scriptum est — ut de ceteris taceam —: insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei, adserit uirum sanctum, de quorum uidelicet et tu numero es, cum ad uirtutum uenerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione uitiorum aliqua titillari. nec erubescas de societate talium rennuens eorum nomina., quorum blasphemiis iungeris. Iouiniani secunda quaestio tui ingenii disciplina est. quicquid illi responsum est, tibi responsum credito. nec fieri potest, ut diuersus sit eorum exitus, quorum est una sententia.