Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nihil noui adserunt, qui in huiusce modi sibi adplaudentes perfidia simplices quidem indoctosque decipiunt, sed ecclesiasticos uiros, qui in lege dei die ac nocte meditantur, decipere non ualent. pudeat eos principium et sociorum suorum, qui aiunt posse hominem sine peccato esse, si uelit- quod Graece dicunt dvaiiaQtrjtov — et, quia hoc ecclesiarum per orientem aures ferre non possunt, simulant se \'sine peccato\' quidem dicere, sed dvafid.QtrjVov dicere non audere, quasi aliud sit \'absque peccato\' et aliud dvafidQtrftov et non [*](2 *Ps. 50, 7 4. 9 Ps. 142, 2 13 cf. I Reg. 16, 7 21 cf. Ps. 1, 2 ) [*]( 1 fuerit super terram ç 2 Dauid dicit g 3 peccatis n 5 omnes A omnis homo M 10 dicit enim n dicitur M conspecto A 11 omnibus n 12 noticiae np.c.m2 sunt n 13 enim om..p deus autem g si q 14 arc. A,na.c.m2 arch. cet. 15 in excelsum tollere p 16 scribt. A 19 adser.] scribunt n eiuscemodi (ce in ras.m2)n applaudentes sibi g sibi] sibi quidem M appl. Jlnp.c. 20 quidem] quosque n et indo g 21 qui-ualent] decipere non ualent, qui meditantur in lege dei die ac nocte n 22 pudeat ergo g principum Jl,np.r. 23 graece A gr(a)eci cet. AN A- MAP&QAON (s.l. anamartolon m2)n 24 quia ex qui n sim. se] simulantes J 25 ANANAPQQ AON (sic,s.l. anamartolon m2\') n 26 aliut A passivi ab que] i-ir.e ; pr.ctom.c; amarteton (sic) M ANAN(M p.c.ml)AP€>QAON n )

245
Graecum sermonem, qui apud illos conpositus est, duobus uerbis sermo Latinus expresserit.

si \'absque peccato\' dicis et dva/AdoT7]vov te dicere diffiteris, damna ergo eos, qui ava/jdovr)Tov praedicant. sed non facis. nosti enim, quid intrinsecus discipulos tuos doceas aliud ore commemorans et aliud celans conscientia, nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris [et hoc iuxta scripturam te facere iactas, quia dictum est: turbis Iesus in parabolis loquebatur et ad discipulos in domo dicit: uobis datum est scire mysteria regni caelorum, illis autem non est datum].

ted, ut dicere coeperam, exponam breuiter principum et sociorum tuorum nomina, ut animaduertas, qualium consortium glorieris. Manicheus electos suos, quos inter aipidag Platonis in caelestibus conlocat, dicit omni carere peccato nec, si uelint, posse peccare; ad tanta enim eos uirtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus inludant.

Priscillianus in Hispania pars Manichei, de turpitudine cuius te discipuli diligunt plurimum uerbum perfectionis et scientiae sibi temere uindicantes; soli cum solis clauduntur mulierculis et illud eis inter coitum amplexusque decantant: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus. qui quidem et partem habent Gnosticae hereseos de Basilidis inpietate uenientem. unde et uos adseritis eos, qui absque legis scientia sint, peccata uitare non posse.

quid loquar de Priscilliano, qui [*]( 5 cf. Matth. 13, 10-17. Marc. 4, 10-12. Luc. 8, 9-10 7 *Matth. 13, 3 9 *Matth. 13, 11 20 Uergil. Georg. II 325-327 ) [*]( 1 aput A 2 dicis et] dicens ex dices n et s.l.111 ANAN(Mp.c.ml)AP- QQAONn dicere te ç .te om.M 3 damnas np.c. eos ergo ç ergo om.n ANAN[Mp.c.ml)AP&QAON n 4 docueras n 6 confit. om.n et—10 datum ç,om.codd.; seclusi additamentum 11 principum (non principium) hoc quidem loco (c/. p. 244, 22) praebent codd. 12 nomina] omnia M qualium (8.1. quorum)M consortium A —tio cet. gloriaris Ma.c.g maniceus A 13 A YIAAC A BAWIAAC (B et I s.l.)M APXAC (s.l. archas m2)n conI. -A colI. cet. 16 priscilianus A par n manachei A manicheis (s s.l.) n de s.l.M 17 plur. om.M tibi g 18 uendicantes np.c.m2 21 laete AM discendit LI omnisZO/—es np 22 fetus np foetusM 23 et om.ç habet p haereseos A heresaeos n 24 ass. codd. 25 sunt g loquor g prisciliano A )

246
et saeculi gladio et totius orbis auctoritate damnatus est ? Euagrius Ponticus Hiborita, qui scribit ad uirgines, scribit ad monachos, scribit ad eam, cuius nomen nigredinis testatur perfidiae tenebras, edidit librum et sententias περὶ ἀπαθείας, quam nos \'inpassibilitatem\' uel \'inperturbationem'\' possumus dicere, quando numquam animus ulla cogitatione et uitio commouetur et — ut simpliciter dicam — uel saxum uel deus est.

huius libros per orientem Graecos et interpretante discipulo eius Rufino Latinos plerique in occidente lectitant. qui librum quoque scripsit quasi de monachis multosque in eo enumerat, qui numquam fuerunt et quos fuisse describit Origenistas et ab episcopis damnatos esse non dubium est, Ammonium uidelicet et Eusebium et Euthymium et ipsum Euagrium, Or quoque et Isidorum et multos alios, quos enumerare taedium est.

et iuxta illud Lucretii:

  1. ac ueluti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum damus, prius ora circum
  3. inlinimus dulci mellis flauoque liquore,
ita ille unum Iohannem in ipsius libri posuit principio, quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem ceteros, quos posuerat hereticos, ecclesiae introduceret.

illam autem temeritatem, immo insaniam eius, quis possit digno explicare sermone, quod librum Sexti Pythagorei, hominis absque Christo atque ethnici, inmutato nomine Xysti, martyris et Romanae ecclesiae episcopi, praenotauit ? in quo iuxta dogma Pythagoricum, qui [*]( 3 ad eam—tenebras] = ad Melaniam 15 cf. Lucretius I 935-937 ) [*]( 2 hiberita M liibionita (hebionita p.c.m2)n ( If3wfJa fuit oppidum in Ponto, cf. Procopius, hist. arc. c. 18, p.119, 7 Haury) scripsit — scribsit — scribsit A monacos Lla.c. 4 FlEPl AIIAEEIAC A IIEPI AlIAeIAC (s.l. periapati- as) M LEPIANEAC (s.l. Lcreaneas) [aic]m2)n 6 ulla cog. et] nullo perturbationis g alt. et om.n 8 ruphino n Ruffino g 9 scribit n 10 fuerint n discribit n a.c. 11 et om.M 12 euthim. p euthem. AM euthen. n Or om.J 13 hisid. p h( exp.)csid. M 15 ac ueluti s.l..p pueris] per p absenthia Ma.c. taeaetra (alt. ae eras.) A tetra eet. 16 damus] dare conantur ex Lucretio g ora prius Vlp.c.n prius oras pocula ex Lucretio g circum om.n 17 linimus np contingunt ex Lucretio g dulci-liquore] melle liquato uasorum circum n flauoque] fauique M 19 fuisse om.n 21 digno possit M digno om.n 22 Xysti g pythagoraei n phytagorei M 23 adque ethinici A xisti M11 Sixti g romani A 24 pytag. p phytag. M Pythagoricorum g qui omM )

247
hominem exaequant deo et de eius dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur, ut, qui uolumen philosophi nesciunt, sub martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis.

denique in ipso uolumine nulla prophetarum, nulla patriarcharum, nulla apostolorum, nulla Christi fit mentio, ut episcopum et martyrem sine Christi fide fuisse contendat. unde et uos plurima contra ecclesiam usurpatis testimonia. fecerat hoc et in sancti Pamphili martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arrianum nemo qui nesciat, unum \'Pamphili\' praenotaret, quo scilicet egregia illa quattuor Origenis neglagxcov uoluminaLatinis infunderet auribus.

uis adhuc et alium nosse erroris : tui principem? doctrina tua Origenis ramusculus est. in eo enim psalmo, ubi scriptum est — ut de ceteris taceam —: insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei, adserit uirum sanctum, de quorum uidelicet et tu numero es, cum ad uirtutum uenerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione uitiorum aliqua titillari. nec erubescas de societate talium rennuens eorum nomina., quorum blasphemiis iungeris. Iouiniani secunda quaestio tui ingenii disciplina est. quicquid illi responsum est, tibi responsum credito. nec fieri potest, ut diuersus sit eorum exitus, quorum est una sententia.