Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illudque per te sanctae atque inlustris domus conciliabulum precor atque commoneo, ne per unum aut — ut multum — tres homunculos suscipiant tantarum faeces hereseon aut — ut parum dicam — infamiam, ut, ubi primum uirtus et sanctitas laudabatur, ibi praesumptionis diabolicae et sordidissimae societatis turpitudo uersetur. sciantque se, qui huiusce modi hominibus opes suggerunt, hereticorum multitudinem congregare et Christi hostes facere et nutrire aduersarios eius frustraque aliud lingua praetendere, cum manu sentire aliud conprobentur. [*]( 2 cf. Luc. 1, 20-22 4 cf. III Reg. c. 22 5 cf. IV Reg. 23, 29. II Par. 35, 20-25. Hier. c. 22 ) [*]( 1 quo n ex Mn quod ç,um.ţJ polleant parte uirtutum p parte uirtutum commendentur g 2 silentio om.}! suo] sub g 3 scripti] dicti g 4 domino om.n 5 contra ex cu M 6 ieremiae p egyptio n aegipti p interemptus n 7 appellantur n non est s.l.M 8 librum sed epistolam a me n sed epistulam seclusi 9 est ex otio g oblatrationes g 10 ads. An ass. eel. 12 atque] et g inl. An,Ma.c. ill. Mp.c.ţJ 13 ut om.MţJ 14 feccs M feccos (pr. c exp.)n haereseon Ap heres(i s.l.)um M parum] pure ex purum M - 15 presumtionis M 16 se om.ç 17 suggerent n haer. Ap 18 enutrire ç 19 protendere M manus (s exp.n) Mn comprobetur n;add. explicit ad ctesifontem A explicit epistola ad thesiphontcm u )

261
CXXXIV. AD AUGUSTINUM.

Domino uere sancto et omni mihi affectione uenerabili papae Augustino Hieronymus in Christo salutem.

Uirum honorabilem, fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium presbyterum et sui merito et te iubente suscepi. sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent et iuxta Appium canina exerceretur facundia. itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus ad tempus respondere non potui, non quo quicquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum apostolum unusquisque in suo sensu abundet, alius quidem sic, alius autem sic.

certe, quicquid dici potuit et sublimi ingenio de scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque [*](6 incidit — 262, 10 moriatur] cf. August. epist. CCII A, 3 (IV p. 303, 7 G.) 8 cf. Sallust. Hist. II 37 Dietsch = IV 54 Maurenbrecher. Lactant. Diuin. Inst. VI 18, 26. Hieron. Epist. 119, 1, 3 12 Rom. 14, 5 13 *I Cor. 7, 7 ) [*](a = Ambrosianus 0 210. sup. s. VII. ) [*](ß= Escorialensis & I. 14 s. VIII-IX. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](5 s Parisinus lai. 12163 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](B = Berolinetisis lat. 18 s. XII. ) [*](Haec epistula est inter Augustini epistulas CLXXII (III p. 636 Goldb.); dc titulo c/. adnot. ad epist. LXVII) [*](3 Dom.-aff. et in Chr. sal. om.ADMCB 5 uenerabilem ADMCB 6 pr. et ex e a sed] ipse ß 7 melius tacere B 8 nostra M iusta d apium B exercetur AMa.c.m2,DCB 9 fecundia aa.c. facunda Ma.c.m2 nomini meo August. in epist. CCII A, 3 (IV p. 303, 10 G.) nomine a,Ma.c.m2 10 eruditissimi D -mus C 11 ad tempus om.AD.UCB quod a et Aug. epist. CCII A, 3 quiddam ADJIC B 12 putem om.5 beatum om.ç 14 et om. ß sublimi ii5 et Aug. epist. CCII A, 3 ad sublimi ß a*sumi (sumo m2) M assumi AD a summi C summo B tam sublimi ex uno cod. Paris. lat. 1862 s. IX recepit Goldb. 15 de] et (s.Z.wiS) de A scripturae (ex -ra) sanctae (ex -ta) a sanctarum (s.l.ni2) scripturarum B sanctarum eras. 8, om. ADMC haurire aa.c. auri C a] et (del.) a d adque atyC )

262
dissertum est. sed quaeso reuerentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium; nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. ceterum aemuli et maxime heretici, si diuersas inter nos sententias uiderint, de animi calumniabuntur rancore descendere.

mihi autem decretum est te amare, suscipere, colere, mirari tuaque dicta quasi mea defendere — certe et in dialogo, quem nuper edidi, beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum — magisque demus operam, ut perniciosissima heresis de ecclesiis auferatur, quae semper simulat paenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facul- . tatem, ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.

Sanctae et uenerabiles filiae tuae Eustochium et Paula et genere suo et exhortatione tua digne gradiuntur specialiterque salutant beatitudinem tuam, omnis quoque fraternitas, quae nobiscum domino saluatori seruire conantur.