Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique et Zacharias silentio condemnatur et Iob suo sermone reprehenditur et Iosaphat et Iosias, qui iusti absque dubio scripti sunt, iecisse narrantur, quae domino displicerent. quorum alter inpio auxilium tulit et correptus est a propheta, alter contra praeceptum domini ex ore Hieremiae occurrit Nechao, regi Aegyptio, et interfectus est, et tamen uterque iustus appellatur. de ceteris non est huius temporis scribere; neque enim a me librum [sed epistulam] flagitasti, qui dictandus ex otio est, et omnes oppositiones eorum Christi auxilio destruendae. quod nobis sanctarum scripturarum testimoniis adserendum est, in quibus cotidie credentibus loquitur deus.