Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
minamini nobis responsionem, quam uitare nullus potest, nisi qui omnino non scribit. unde nostis, quid dicturi simus, ut responsionem paretis? forsitan uestra dicemus et frustra ingenii uestri acuitis stilum. Eunomiani, Arriani et Macedoniani nominibus separati, inpietate concordes nullum nobis laborem faciunt; loquuntur enim, quod sentiunt. sola haec heresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit. magistrorum silentia profert rabies discipulorum. quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant, ut, si placuerit audientibus, quod dixerunt, referatur ad gloriam magistrorum, si displicuerit, culpa sit discipuli, [*]( ã ) non magistri. ideo creuit uestra heresis et decepistis plurimos maximeque eos, qui adhaerent mulieribus et sciunt se peccare non posse, quia semper docetis, semper negatis, et audire meremini illud propheticum: gloria illis in partubus et parturitionibus. da illis, domine. quid dabis illis?
uuluam sterilem et ubera arentia. feruet animus, non possum uerba cohibere. epistolaris angustia non patitur longi operis magnitudinem. nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur; aduersus magistrum peruersi dogmatis locuti sumus. qui iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio ampliora in uero certamine uulnera suscepturus.
Multi anni sunt, quod ab adulescentia usque ad hanc aeta-, tem diuersa scripsi opuscula, semperque habui studium audientibus [*]( 12 cf. Luc. 12, 3 18 *Os. 9, 11 19 *Os. 9, 14 ) [*]( 1 nostra na.c.m2 uincimus A 3 blasfemia An 4 sua om.M blasfemum A blasfemium (i del.)n 6 qui ex quod M scripsit p sumus Mn 7 forsitam Aa.c. dicimus A.Ma.c. 8 acuetis g eunomiiiiani A arriani (1alt. r exp.) A et om.ç: machedoniani M 10 loquntur n locuutur ltJp 11 silentia(u s.l.)m n 13 auditoribus g dixerint n 14 magistri M si- mag. om.M 17 docetis semper, negatis semper n 18 illut profeticum A gloriam g illius M,om.g parturionibus n 21 pr. non] nec g epistularis .J,.ţ.Ja.c. 23 aduersum A qui si n 24 iratus] locutus n quasi mus] quasi unus Ma.c. qui sit n 26 quo n adulesc. ex adulisc. An 27 habui-- p. 260, 6 ore exciderunl inA studio g )
aut enim bona erunt et contradicam eorum calumniae aut reprehensibilia et confitebor errorem malens emendare quam perseuerare in prauitate sententiae. et tu ergo, doctor egregie, aut defende, quod locutus es, et sententiarum tuarum acumina adstrue eloquio subsequenti, ne, quando tibi placuerit, neges, quod locutus es, aut, si certe errasti quasi homo, libere confitere et discordantium inter se redde concordiam.
in mentem tibi ueniat tunicam saluatoris nec a militibus fuisse conscissam. fratrum inter se cernis iurgia et rides atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. imitare Ionam et dicito: si propter me est ista tempestas, tollite me et mittite me in mare. ille humilitate proiectus est in profundum, ut in typum domini gloriosius surgeret; tu superbia ad astra sustolleris, ut de te loquatur Iesus: uidebam satanan quasi fulgur de caelo cadentem.