Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae enim potest alia maior esse temeritas quam dei sibi non dicam similitudinem sed aequalitatem uindicare et breui sententia omnium hereticorum uenena conplecti, quae de philosophorum et maxime Pythagorae et Zenonis, principis Stoicorum, fonte manarunt ? illi enim, quae Graeci appellant irdfrr), nos perturbationes possumus dicere, aegritudinem uidelicet et gaudium, spem et metum, quorum duo praesentia, duo futura sunt, adserunt extirpari posse de mentibus et nullam fibram radicemque uitiorum in homine omnino residere meditatione et adsidua exercitatione uirtutum.

aduersum quos et Peripatetici, qui de Aristotelis fonte descendunt, fortissime disputant et Academici noui, quos Tullius sequitur, et eorum non dico res — quae nullae sunt — sed umbras et uota subuertunt. hoc est enim hominem ex homine tollere et in corpore constitutum esse sine corpore et optare potius quam docere dicente apostolo: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?

et quia epistolaris breuitas non potest omnia conprehendere, strictim tibi uitanda describam. unde et illud Uergilianum est: hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. quis enim potest aut non gestire gaudio aut maerore contrahi aut spe extolli aut timore terreri? quam ob rem et grauissimus poeta Flaccus scribit in satira: nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, qui minimis urgetur. [*]( 13 cf. Cicero de off. III 26 15 *Rom. 7, 24 19 Fergil. Aen. VI 733 sq. 24 Horat. sat. I 3, 68 sq. ) [*]( 1 et ero sim. M sim. ero p alia pot. esse maior (maior s.l.)M 2 sihi dei n 3 uendicare np.c.m2p 4 p(h s.l.ni2)ytagore M p(h s.l.m2)ithagorae n pitagore p 5 illa n 6 IIAeE M 7 gaudium] add. et M 8 fimbriam n 10 aduersus p et om.n (peri s.Z.)patetici M peripa(te s.l.m2)tici n 11 discendunt n a.c.m2 achademici codd. noui p non M,om.n 14 pr. corpore] homine s alt. et om.111 15 docere] docere (s.l. 1 dolere)M homo om.n 16 quia ex qui m2 n 17 discribam n a.c.m2 18 uirg. np 20 neque (ue eras.)n nec g 21 respiciunt np.c.m2 despic. eef. 22 cum gaudio M merore codd. contrahi] non (con s.l.m2)trahi n 23 spe] add. non s.1.m2n timore] add. non s.l.m2n 24 scripsit Mn satyra Mp.c.n 25 sine (s.l.m2) uitiis (ex uitis) nemo n 26 urguetur Mnp.c.m2 )

243

Pulchre quidam nostrorum ait: philosophi, patriarchae hereticorum, ecclesiae puritatem peruersa maculauere doctrina, ut nesciant illud dictum de humana fragilitate: quid gloriatur terra et cinis? praesertim cum idem apostolus dicat: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et ducentem me in captiuitatem et iterum: non enim, quod nolo, hoc ago, sed, quod nolo, illud operor.