Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae, aliquando unum cedit, ut plura succedant, uelut, qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt itaque uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt.

uirtus uero quo una ingressa fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia, quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant.