Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed haec fortitudo prudens non erat-mala enim pro bonis eligebat —, temperans non erat — corruptelis enim turpissimis foedabatur —, iusta non erat — nam contra patriam coniurauerat — et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis inponebat. nam si fortitudo esset, non uitium sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur.

Quapropter, cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint, ubi unum erit, aut nulla sint, ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere propterea, quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis adumbratur.