Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De agenda namque praesenti uita, quomodo ad uitam perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit obliuio, sicuti est illud, quod de anima quaerendum putaui, haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte conuenit. cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: \'quomodo huc cecidisti?\' at ille: \'obsecro\', inquit, \'quomodo hinc me liberes, non, quomodo huc ceciderim, quaere\'.

ita, quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo etiam paruuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei, quod modum, quo salua fiat, nouimus, etiam si numquam, quomodo in malum illud deuenerit, nouerimus. sed ideo putaui esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam paruuli contradicat negans eam esse in isto malo.

hoc igitur firmissime retento, quod anima paruuli de reatu peccati liberanda est nec alio modo liberanda nisi gratia dei per Iesum Christum, dominum [*]( 6 *Iac. 2, 10 28 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 solu. esse non dub. g in non] non in oM 2 ulla] illa A honerare A5 3 quaeso β deum g 5 alico β alio aliquo AoDJl 6 ap. iac. Eug.cod.rat. apostoli om.^3 scriptum est g 7 enim] autem %Eug obseniauerit Egg. codd.plerique obseruaberit β offendet \'p 9 ac tanta] hac tantum β huic D 10 multum me g me om.% 12 de om.AftDM prescrutanda β 13 dimersit β demergit Eug sicut $& 15 quo ^ conneniunt § 17 et eo g mirans M admirans ; 18 at ille om.AftDM cogita quomodo ADM me hinc β 19 quMTSiS Eug.codd.praeterVat.g 21 anime 5 gratiae § 22 quo] quomodo g fiant 3 28 Christum om.ty )

227
nostrum, si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, uaniloquis non disputatoribus sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non, quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium.

aduersus eos autem, qui sibi uidentur scire, quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. aliud est enim, quod nescire malum est, aliud, quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam, quam quaerimus, indifferens est. hoc uero, quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa, qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus, actione uersatur.