Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi, quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam, quid paulo ante dixerit, nouit, quoniam i n multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus tamen uulneribus medicinam: iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus:

dimittite, inquit, et dimittetur uobis; date et dabitur uobis. superexultat autem misericordia iudicio; non dictum est: \'uincit misericordia iudicium\' — non enim est aduersa iudicio —, sed \'superexultat\', quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus.

Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti, propter quod ei dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine; nam quisquis [*]( 3 lac. 2, 8—U 10 Iac. 2, 12 13 lac. 3, 2 15 Iac. 2, 13 17 *Luc. 6, 37-38 18 *Iac. 2, 13 22 *Matth. 5, 7 2(5 Ps. 100, 1 ) [*]( 1 iudicatis A3DM 2 iniq. cog. g 4 perf. leg. g perfecistis M perfecistia? reg.] legalem β 5diligis ytEug.codd.nonnulli tuum om.c, Gfacisa accipis s$7 redarguiti βΑ;; redargu*te M 8 tamquam AfiDM 10 sic] si ^ inq. loq. Eug loq. inq. cet. loquamini inq. g 12 quid] quod$14 quotidianis quotidianam ; 16 facit AfrDM misericordia D 17 dimitte %Al) 18 superexaltat A.зDJ! Eug. cl)dd.praeterFal. (superexsultat) et unum Par. (superexaltet) 19 misericordiam Aa.r.ftDM 21 superexaltat AiDMEug.codd.praelsr Vat. et unum Par. 23 ipsis AзJl ipsi D deus s.l.m\'!A,om.õDJl 24 quia—quia] qui-qui ^3 25 iudicandi M 26 miserandi Afp.c.w? miserenti Eag.codd.nonnulli )

240
uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus expectat, iram iustissimam prouocat, quam timens ille dicit: ne intres in iudicium cum seruo tuo.

unde dicitur populo contumaci:quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexultet misericordia iudicio sed erga illos, qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando ?