Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit: si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: \'diliges proximum tuum sicut te ipsum\', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores.

et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi, quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam, quid paulo ante dixerit, nouit, quoniam i n multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus tamen uulneribus medicinam: iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: