Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cur ergo non dicantur paria peccata? an forte quia magis facit contra caritatem, qui grauius peccat, minus, qui leuius, et hoc ipso admittit magis et minus, quo fit quidem omnium reus, sed grauius peccans uel in pluribus peccans magis reus, leuius autem uel in paucioribus peccans minus reus, tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccauerit, tamen, etiam si in uno offenderit, reus omnium, quia contra eam facit, in qua pendent omnia ?

quae si uera sunt, eo modo et illud absoluitur, quod ait homo etiam apostolicae gratiae: in multis enim offendimus omnes. offendimus enim, sed alius grauius, alius leuius. quanto quisque magis minusue peccauerit, tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo deo et proximo minor et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in dei et proximi dilectione, tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis, et tuae perfectissimus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate.