Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uidet itaque, qui recte uidet, ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset, ubi se homo certius inspiceret et uideret, unde auerteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia dei amplius honoretur.

Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem seruauerit? an forte, quia plenitudo legis caritas est, qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus, qui contra illam facit, in qua pendent omnia ?