Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente, quantum sufficit, inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens paulatim progrediendo inluminatur. quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem uicinia lucis afflatum tanto magis, quanto magis propinquat egressui, ut illud, quod in eo lucet, sit utique ex lumine, quo progreditur, illud autem, quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris, unde egreditur. itaque et non iustificabitur [*]( s ) in conspectu dei omnis uiuens et tamen iustus ex fide uiuit. et induti sunt sancti iustitia alius magis, alius minus et nemo hic uiuit sine peccato et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est, qui minimum.

Sed quid ago ? tamquam oblitus, cui loquar, doctori similis factus sum, cum proposuerim, quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id, quod agebam, incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam [*]( 18 Ps. 142, 2 19 *Hab. 2, 4. Rom. 1, 17. Gal. 3, 11. Hebr. 10, 38 20 cf. Hiob 29, 14 ) [*]( 1 oppriment <p emergendum Aa.c.m2% 3 totum Eug.codd.Vat. et Des- ) [*]( -noyersii stultitia ty,Ma.c.m2 nullum Eug.cod.Vat. 5 stultitiae β 6 preuocatione β 7 in om.AfiDM sapientiam Eug.codd.praeterVat. -tia eel. re- spiceret AMa.r.,%D accommoda Eug.codd.praeterVat.et unumPar. 8 auctori- tate Eug.codd.plerique 9 uel] et q sapientiae β com(n)pararetur AMa.c.,%D 10 dici A,np.r. 11 summa β 13 egrediendo Eug.cod.Vat. 16 egressus sui (super sui m2 1 sibi id est luci)i¥ 17 quo] co β 20 sancti om.3 iustitiam $ magis Eug maius cet. 21 magis Eugз maius cet. 22 obtimum β 23 ago Eug ego cet. loquor A3DM 24 dicere A%D,Ma.c m2,om.^ 25 in om.AftDM id] hic 3 )

236
tandem aliquando concludam, quia, etsi uerum est eum, qui habet unam, omnes habere uirtutes, eum, qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia, ubi uirtus nulla est, nihil quidem rectum est nec tamen ideo non est prauo prauius distortoque distortius.