Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec similitudo, ubi stultitia uelut aqua et sapientia uelut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens in sapientiam repente respiret, non mihi uidetur satis accommodata nostrarum scripturarum auctoritati, sed illa potius, ut uitium uel stultitia tenebris, luci autem uirtus uel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intellegibilia duci possunt.

non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente, quantum sufficit, inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens paulatim progrediendo inluminatur. quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem uicinia lucis afflatum tanto magis, quanto magis propinquat egressui, ut illud, quod in eo lucet, sit utique ex lumine, quo progreditur, illud autem, quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris, unde egreditur. itaque et non iustificabitur [*]( s ) in conspectu dei omnis uiuens et tamen iustus ex fide uiuit. et induti sunt sancti iustitia alius magis, alius minus et nemo hic uiuit sine peccato et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est, qui minimum.