Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat. quod uero illa aedificando inpleuerit, nihil ibi ista inane, quod inflet, inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit, ubi, cum dixisset: ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: a b stinere uero a malis scientia est.

cur ergo non dicimus, qui hanc uirtutem habet, habere omnes, cum plenitudo legis sit caritas ? an quanto magis est in homine, tanto magis est uirtute praeditus, quanto autem minus, tanto minus inest uirtus, quia ipsa est uirtus, et quanto minus inest uirtus, tanto magis est uitium? ubi ergo illa plena et perfecta fuerit, nihil ex uitio remanebit.