Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

proinde quaero et per dominum obsecro, ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut, si iam uel abs te uel ab aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit, quod in epistula Iacobi apostoli est: qu icumque enim totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut, quod hinc tibi non iam olim scripsi, me multum paeniteat.

De agenda namque praesenti uita, quomodo ad uitam perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit obliuio, sicuti est illud, quod de anima quaerendum putaui, haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte conuenit. cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: \'quomodo huc cecidisti?\' at ille: \'obsecro\', inquit, \'quomodo hinc me liberes, non, quomodo huc ceciderim, quaere\'.