Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis et minora in minoribus et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest, sed, ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. unde intellegitur, anima siue corpus siue incorporea dicenda sit, propriam quandam habere naturam omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae ueraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intellegi uitaque sentiri.

neque haec perinde loquor, ut te, quae tibi nota sunt, doceam, sed ut aperiam, quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea uenero, quae requiro, nihil de anima uel scientia uel fide tenere arbitretur.