Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi, quod uidendum fuit, fortasse non uidit, sentiat quisque, quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, qui ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat, ex qua condemnatione non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum, in quo uno omnes uiuificantur, quicumque uiuificantur, contra ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter paruulorum sola corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.

Quae cum ita sint, quaerenda causa atque reddenda est, quare damnentur animae, quae nouae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum paruuli moriantur. damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta scriptura et sancta est testis ecclesia. unde illa de animarum nouarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea, si oppugnat, non sit et tua.

Nolo mihi dicatur pro hac sententia debere accipi, quod scriptum est: qui finxit spiritum hominis in ipso et: qui finxit singillatim corda eorum. aliquid fortissimum atque inuictissimum requirendum est, quod nos non cogat deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. nam uel tantundem ualet uel plus est forsitan creare quam fingere et tamen scriptum est: cor mundum crea in me, deus. nec ideo putari potest anima hoc loco optare se fieri, priusquam aliquid esset.