Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae breui tempore patiuntur nec transacta reuocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum? sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.

per hanc enim apostolicam diuinam claramque sententiam satis euidenter elucet neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem in uitam aeternam nisi per Christum. hoc est quippe \'omnes\' et \'omnes\', quia, sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem, generationem pertinent ad Adam, sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem, generationem ueniunt, quicumque ad Christum perueniunt.