Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ecce uenit ad me religiosus iuuenis, catholica- pace frater, aetate filius, honore conpresbyter noster Orosius, uigil ingenio, paratus eloquio, flagrans studio, utile uas in domo domini esse desiderans ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt.

nam inde ad nos usque ab oceani littore properauit fama excitus, quod a me posset de his, quae scire uellet, quicquid uellet, audire. neque nullum cepit aduentus sui fructum, primo, ne de me multum famae crederet; deinde docui hominem, quod potui, quod autem non potui, unde discere posset, admonui atque, ut ad te iret, hortatus sum. qua in re consilium uel praeceptum meum cum libenter et oboedienter acciperet, rogaui eum, ut abs te ueniens -per nos ad propria remearet.

quam eius pollicitationem tenens occasionem mihi credidi a domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. quaerebam enim, quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi et alacritate oboediendi et exercitatione peregrinandi. ubi ergo istum iuuenem expertus sum, eum ipsum esse, qualem a domino petebam, dubitare non potui.