Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec tunc dixi, cum hanc ipsam, de qua nunc agitur, uellem communire sententiam. sicut enim paulo ante commemoraui, quaecumque illarum de animae incarnatione quattuor opinionum uera esset, inculpatam substantiam creatoris et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere.

et ideo, quaecumque illarum ueritate posset conuinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam, non pertinebat, quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte uinceret ceteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id, quod agebam, inuictum persistere demonstrabam.

nunc uero unam uolo, si possim, rationem rectam eligere ex omnibus et propterea huius ipsius, de qua nunc agimus, defensionem in his, quae commemoraui de illo libro, uerbis meis attentius intuens ualidam firmamque non uideo.

Nam uelut firmamentum eius illud est, quod ibi dixi: quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus?

sed hoc non inmerito dici uideo de his, qui uel pro Christi nomine ac uera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur uel sacramento Christi iam inbuti sunt, quia sine societate unius mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis etiam pro illis malis, quae hic in diuersis I [*]( 18 August. de lib. arb. III 68 ) [*]( 1 honore a%M 3 hac ipsa a 4 conmonere a sententiam (m dcl.) a 5 quattuor om.3 6 ura § esse A a om.ty 7 societatem $ amnitebar (am del.) D quaecumque om.A queque $ 8 illarumque A ueritatemaa.c./l posse iia.c.mZlA possit AM,Da.c.ni2 9 tunc om.A 10 ditigentioriDp.c.tM2٨ dispositione A discursis A concussis β 11 me om.A securissimum ex sicurrissimo m2A 12 persisterem A persistere* M 13 possum tyADM ratione recta %D,Mp.r. ratione recte § elegere M legere g 14 defensionc $ 15 in om.ă 17 est om. $ 18 quid] quod aDp.c.,% 19 duritia* A iudicia/1 20 eserceatur dA 21 ergo] autem ADM inquam g 22 conpensationes 3 .23 merito A 24 de om.A uel] lege A pro om.ă 25 patitur a induti a )

219
afflictionibus pertulerunt, compensatio illa praestari. nunc autem, cum ista quaestio non possit absolui, nisi etiam de his paruulis respondeatur, qui post grauissimos cruciatus sine sacramento Christianae societatis expirant, quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est ?