Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum autem boni aliquid operatur deus in emendatione maiorum, cum paruulorum suorum, qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando, cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt, propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati rectius elegerint uiuere, aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si uitae huius angoribus ad aeternam uitam desiderium conuertere noluerint?

quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus, quoniam, quamquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt?

non enim frustra etiam infantes illos, qui, cum dominus Iesus Christus necandus ab Herode [*]() [*](28 cf. Matth. 2, 1-18 ) [*]( 2 anima β 3 maior] talis$5 male A 6 posset a mer. inn. g 7 aliquid nocere August. de lib. arb. posset A 8 operantur A operetur a 9 emendatione A 10 hac β aut a 11 cur ex cum m2a quis$12 factis ex factas A **erunt A 13 pr. factae A quod A,Ma.c.m2 alt. factae Aa.c. 14 temporibus a 16 futurum (futuro m2) D supplicia A —iis A 17 si] add. de s.l.m2D languoribus D ad] ab § 18 eterne uite !p uoluerunt ty$DA 19 quis ex quibus rrwd quid] quod aDp.c. 21 exerceretur (-ceatur m2)a alt. aut] autem$22 quidj quod ^5 23secretisa 24 conuersationis § quoniam] qui August. de lib. arb. 25 quamquam] tamquam A fecerunt D ne $ 26 aliquid om.D 28 dominus noster tyADM negandus J herodem (m del.) a )

218
quaereretur, occisi sunt, in honorem martyrum receptos commendat ecclesia.