Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De ingeniorum uero diuersitate quid dicam? quae quidem in paruulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ductum apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliuiosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint, quidam uero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant, quos moriones uulgo uocant.

respondetur fortasse: \'corpora hoc faciunt\'. sed numquid secundum hanc sententiam, quam defendi uolumus, anima sibi corpus elegit et in eligendo, cum falleretur, errauit ? aut, cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis ipsa aliud non inuenit et sicut in spectaculo aliquo locum ita carnem, non quam uoluit, sed quam ualuit, occupauit?

numquid haec et talia dicere possumus uel sentire debemus? doce igitur, quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio nouarum animarum singulis corporibus singillatimque factarum.