Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

numquidnam, sicut animalia inrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus etsi uitiosis, sicut apertissime in euangelio uidemus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus, hoc et de homine recte possumus dicere? animal est enim sed rationale etsi mortale. anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit. deus bonus est, deus iustus est, deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est. tantorum ergo malorum, quae fiunt in paruulis, causa iusta dicatur.

nempe cum maiores ista patiuntur, solemus dicere aut sicut in Iob merita examinari aut sicut in Herode peccata [*](19 cf. Matth. 8, 31—32. Marc. 5, 12-13. Luc. 8, 32—33 ) [*]( 1 dei om.atyljA 2 ut om.3 qua A fecere 3 3 pr. possumus A 4 qua ex aqua a una illa <p 5 singule (s.l.m2) singulis D 6 mihi om.A quoarctor$($ nec ex ne m2a 7 non—dico om.A 8 haec g quo] quia (i del.) u trahatur a 9 exierit a sed et eas A 11 quam tempus A deficiant$ -ent g 13 a spiro ium. A 14 utique] itaque a istas A ulla om.A 15 iuste] iste D dici om.3 aut ex ut AD 16 eum ex enim m2A illa A 17 uel om.y t numquinnam J numquid non a inrationalia ^ 18 usis $3 usu A,Da.c.m2 19 desideratos a 21 rationabile a etsi-rationalis tramsp. post25 ista a 22 luunt ap.c.m2 lugit$23 alt. est eras. A omnino] omni modo ADM 25 iudicatur A ista etsi mortale (—les m2) animaest (st del.m2) rationalis par(r d«2.)tiuntur d (c/. ad l. 21) 26 iobi a merita] erit A )

216
puniri et de quibusdam exemplis, quae deus manifesta esse uoluit, alia, quae obscura sunt, hominum coniecturae concedi; sed hoc in maioribus. de paruulis autem quid respondeamus, edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata; nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda iustitia.

De ingeniorum uero diuersitate quid dicam? quae quidem in paruulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ductum apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliuiosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint, quidam uero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant, quos moriones uulgo uocant.

respondetur fortasse: \'corpora hoc faciunt\'. sed numquid secundum hanc sententiam, quam defendi uolumus, anima sibi corpus elegit et in eligendo, cum falleretur, errauit ? aut, cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis ipsa aliud non inuenit et sicut in spectaculo aliquo locum ita carnem, non quam uoluit, sed quam ualuit, occupauit?

numquid haec et talia dicere possumus uel sentire debemus? doce igitur, quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio nouarum animarum singulis corporibus singillatimque factarum.