Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Id etiam, quod aiunt omne, quod in tempore coepit esse, inmortale esse non posse, quia omnia orta occidunt et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant animum humanum ideo esse inmortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non mouet fidem nostram. ut enim alia taceam, coepit esse in tempore inmortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur.

Illud uero, quod in libro aduersus Rufinum posuisti, quosdam huic sententiae calumniari, quod deum dare animas adulterinis conceptibus uideatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem uitae animas quasi ad ergastula huius modi iuste posse perduci, non me mouet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari.

et quod ipse respondisti non esse uitium sementis in tritico, quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo, qui frumenta furatus est, nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confouere, quia sator inmunda ea proiecerit manu, elegantissima similitudo est. quam et antequam legerem, nullas mihi obiectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias generaliter intuenti multa bona deum facere etiam de nostris malis nostrisque peccatis.