Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

petra igitur leporum est, qui in persecutionibus de ciuitate fugiunt in ciuitatem nec timent illud propheticum: periit fuga a me. montes autem excelsi ceruis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer paruulus de foramine, quando pardus et haedus requiescunt simul et bos et leo comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem.

reuertamur ad propositum testimonium: si spiritus [*]( 1 Eccle. 10, 4 5 Ps. 39, 3 6 *Ps. 103, 18 10 *Gen. 3, 16 14 Cant. 2, 16 et 6, 2 15 *Apoc. 3, 4 16 *Eccle. 9, 8 18 Cant. 2, 1 19 cf. *Ps. 103, 18 21 Ps. 141, 5 Ps. 103,18 22 cf. Esai. 11, 6-8 26 Eccle. 10, 4 ) [*]( 1 formidantes ABa.c.m2,fSD 3 procincto ASaa.c.mZ.D 4 decedere g 5 sunt uest. sunt (alt. sunt s.l.m2)B super 23-D 7 eri(ex e m2)nacios 93 . eri(ex e m2)natios A erenacios D herinaciis B herinacios g legunt] add. herinacios g 8 peccatorum ut scioli additamentum seclusi, capillorum coni. Engelbrecht, spinarum substituit g Iesus om.A 9 portabit D 12 uirum tuum B conuersatio A 13 cast. lil. B nasceretur A%5a.c.m2 17 semper om.B 18 actor B 20 fug. de ciu. g 21 timent] mittent Aa.c.m2 dimittunt Ap.c.m2 22 cibi B quod (quos m2A) seducit AD 23 hedus codd. 25 bos **di(s s.l.m2)cat A)

188
potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. post quod sequitur: quia curatio quiescere facit peccata maxima. qui uersiculus hunc habet sensum: si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serua cor tuum et cum Dauid canito: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo, et ad peccatum maximum, quod opere perpetratur, nequaquam peruenies, sed incentiua uitiorum statim in mente iugulabis et paruulos Babylonios allides ad petram, in qua serpentis uestigia non repperiuntur, cauteque domino promittis: si mei non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

hoc est, quod et alibi scriptura testatur: \'peccata patrum reddam in tertiam et quartam generationem\', ut cogitationes nostras mentisque decretum non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus et in delictorum perseuerantia, quando loquitur per Amos: super tribus et quattuor inpietaibus illius et illius ciuitatis nonne aiersabor eam?

Haec cursim quasi de prato pulcherrimo sanctarum scripturarum paruos flores carpsisse sufficiat pro commonitione tui, ut claudas cubiculum pectoris et crebro signaculo munias frontem tuam, ne exterminator Aegypti in te locum repperiat, sed primogenita, quae apud Aegyptios pereunt, in tua mente saluentur et dicas cum propheta: paratum cor meum, deus, paratum cor meum; cantabo et psallam. exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium [*](2 *Eccle. 10, 4 5 Prou. 4, 23 6 *Ps. 18, 13-14 9 cf. Ps. 136, 9 10 cf. Prou. 30,19 11 Ps. 18,14 14 cf. Ex. 20, 5; Num. 14,18; Deut. 5, 9 17 cf. Am. 1, 3 et 2, 4 23 cf. Gen. c. 11 et 12 25 *Ps. 107, 2-3 ) [*]( 6 domine] d B 9 babil. DB babylonis 93a.c.m2 10 reper. A,Da.c. 11 promittes B dominata Bp.c.m2 13 et om.g 14 reddam] add. in filios g et in quartam g 17 perseuerantiam ASQa.c.,D quando] quoniam g per Amos loq. g 18 inpiet. et quatuor B sceleribus (exp.) impietatibus 93 alt. illius s.Z.23 19 nonne in ras.2 litt.B 21 carpsisse B carpisse cet. commo(u Aa.c.m2D)niti(ti s.l.A)onem (m exp.Ajras.Sd) AO&D 22 ut et g sign. crucis g 24 egyptio(ex u A)s AB 27 exsurge, gloria mea om.B exurge utroque loco D, altero B )

189
et cithara.

quam adsumere iubetur et Tyrus multis peccatorum confossa uulneribus, ut agat paenitentiam et maculas pristinae foeditatis cum Petro amaris abluat lacrimis. uerum nos ignoremus paenitentiam, ne facile peccemus. illa quasi secunda post naufragium miseris tabula sit: in uirgine integra seruetur nauis. aliud est quaerere, quod perdideris, aliud possidere, quod numquam amiseris.

unde et apostolus castigabat corpus suum et in seruitutem redigebat, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniretur, corporisque ex persona generis humani inflammatus ardoribus loquebatur: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et iterum: scio, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, ut faciam autem bonum, nequaquam. neque enim, quod uolo, bonum, sed, quod nolo, malum, hoc facio et denuo: qui in carne sunt, deo placere non possunt. uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis.