Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uix barbarorum effugerat manus et auulsas de conplexu suo uirgines fleuerat, cum subito intolerabili et quod numquam timuerat amantissimi filii orbitate percutitur et quasi futura uirginis Christi auia spe futurorum mortiferum uulnus excepit probans in se uerum esse, quod in lyrico carmine super iusti praeconio dicitur: si fractus inlabatur orbis, inpauidum ferient ruinae. legimus in uolumine Iob:

adhuc isto loquente uenit alius nuntius et in eodem: temptatio-siue, ut melius habetur in Hebraeo, militia — est uita hominis super t.erram. ad hoc enim laboramus et in saeculi huius periclitamur militia, ut in futuro saeculo coronemur. nec mirum hoc de hominibus credere, cum dominus ipse temptatus sit. et de Abraham scriptura testatur, quod deus temptauerit eum.

quam ob causam et apostolus loquitur: gaudentes in tribulatione et: scientes, quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non [*]( 4cf. Luc.16,9 14 Horat. c. III 3, 7-8 16 *Hiob 1,18 17*Hiob7,l 21 of. Matth. 4,1-11 22 cf. Gen. c. 22 23 *Rom. 12,12 24 *Rom. 5, 3-5 ) [*]( 1 barbaras A2 puerorum B 2 prob. olibrii et probi Al58 olibrii prob. et probi Ai B probini D fatigarant Ai fatigauerunt B consularis A2 3 et om.g dom. dir. B domibus] omnibus 58 captiuis B captiuitas sit g 4 auitas g habitas codd. dic. uen. A2 5 mammona 5SB mamona cet. 6 erubescant AqB omnis AlD in quibusdam \'iSB in quibus A3 8 et s.i.93 conspectu A2 suo] hic desinit A2 9 et om.ç 10 et filii A 11 auia spe] auias p D auiae B morti*ferunt D 12 iusti uiri B 16 beati(sJ.m2)iob 58 18 Hebraico g 20 coronemur ex ornemur m293 \' 22 de s.1.58 habraham A testetur ^8,Bp.c.m2 25 operetur IQp.c.B )

184
confundit, et in alio loco: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis.

ct Esaias huiusce modi homines cohortatur dicens: qui ablactati estis a lacte, qui auulsi ab ubere, tribulationem super tribulationem expectate, spem super spem. non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis.