Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

solent miseri parentes et non plenae fidei Christiani deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inueniunt, uirginitati tradere — tanti, ut dicitur, uitrum, quanti margaritum —; certe, qui religiosiores sibi uidentur, paruo sumptu et qui uix ad alimenta sufficiat uirginibus dato omnem censum in utrosque sexus saecularibus liberis largiuntur.

quod nuper in hac urbe diues quidam fecit presbyter, ut duas filias in proposito uirginali inopes relinqueret et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae atque deliciis prouideret, fecerunt hoc multae, pro dolor, nostri propositi feminae; atque utinam rarum esset exemplum, quod quanto crebrius est, tanto istae feliciores, quae ne plurimarum quidem exempla sectatae sunt!

Fertur et omnium Christianorum laude celebratur, quicquid fuerat nuptiis praeparatum, a sancta Christi synoride uirgini traditum, ne sponso fieret iniuria, immo ut dotata pristinis opibus ueniret ad sponsum et, quod in rebus mundi periturum erat, domesticorum dei inopiam sustentaret.

quis hoc credat? Proba illa, omnium dignitatum et cunctae nobilitatis in orbe Romano nomen inlustrius, cuius sanctitas et in uniuersos effusa [*]( 2 mediterrentis A2a.c.m2 3 uirgo B se om.AI! societati Al D 4 iuliane A1 —ne A2 5 incerta om.AI! sint licet Ap.c.m2 sit licet A2 6 reci- pisti AaD$a.c.ira sponsa A 8 xpianae A1 9 inueniant 33a.c.w2 10 mar- garita B 11 certum quos religiores A2 certe quid(d exp.) rele(i m2)giosiores Al sumpto A2 12 utroque sexu 58 14 uirginitatis B 15 reliquerit 93a.c.tnS luxu(ex 0 m2A1)riae ad omnem cop. fil. AD luxoriae (s.l. ad omnem copiam filiorum)93 filiorum om.A luxoriae Aa.c.rraA2^ 16 dilic(t Jaiis A11® a.e.m2AI! multi A2 17 praepositi AZD rarum] paruum A2 18 quanti Aa.c.m2D 19 exemplum 58 secutae 33B 20 quidquid Ala.r.^SD 21 a sancta Chr. syn.] scas noride A2 a sanctis feminis non detractum B uirgini sedB 22 ditata A2 detota A}a.c.m2D decorata Alp.c.m2 23 sponsam AaDa.c. 24 sust. in. g 25 probam illam A?$SD orbe romane D urbe roma non As 26 inlustr§ At in s.l.m2AI effusos A2 )

183
bonitas etiam apud barbaros uenerabilis fuit, quam trium liberorum, Probini, Olybrii et Probi, non fatigarunt ordinarii consulatus et cum incensis direptisque domibus in urbe captiuitas, nunc auitas uenundare dicitur possessiones et facere sibi amicos de iniquo mammona, qui se recipiant in aeterna tabernacula, ut erubescat omnis ecclesiastici ministerii gradus et cassa nomina monachorum emere praedia tanta nobilitate uendente.

uix barbarorum effugerat manus et auulsas de conplexu suo uirgines fleuerat, cum subito intolerabili et quod numquam timuerat amantissimi filii orbitate percutitur et quasi futura uirginis Christi auia spe futurorum mortiferum uulnus excepit probans in se uerum esse, quod in lyrico carmine super iusti praeconio dicitur: si fractus inlabatur orbis, inpauidum ferient ruinae. legimus in uolumine Iob: