Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum quid ago ? oblitus propositi, dum admiror iuuenem, laudaui aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi uirgo magis nostra laudanda sit, quod haec uniuersa contempserit, quod non se nobilem, non diuitiis praepotentem, sed hominem cogitarit. incredibilis animi fortitudo inter gemmas et sericum, inter eunuchorum et puellarum cateruas et adulationem ac ministeria familiae perstrepentis et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam ieiuniorum laborem, asperitatem uestium, uictus continentiam.

legerat enim domini uerba dicentis: qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. stupebat ad conuersationem Heliae et Iohannis Baptistae, quorum uterque zona pellicia adstrinxit et mortificauit lumbos suos, alter uenisse narratur in spiritu et uirtute Heliae praecursor domini, in utero prophetans parentis et ante diem iudicii iudicis uoce laudatus. Annae, filiae Fanuelis, mirabatur ardorem, quae orationibus atque ieiuniis usque ad ultimam senectutem in templo domino seruiebat. quattuor uirginum filiarum Philippi desiderabat chorum et unam se illarum esse cupiebat, quae pudicitia uirginali prophetiae gratiam consecutae sunt.

his et huiusce modi cogitationibus pascebat animum nihil ita metuens quam auiam matremque offendere. quarum cum incitaretur exemplo, uoluntate et studiis terrebatur, non quo displiceret eis sanctum propositum, sed quod pro rei magnitudine optare id et appetere [*](11 Matth. 11, 8 13 cf. IV Reg. 1, 8 cf. Matth. 3, 4 etc. 15 cf. Matth. 11,14 cf. Matth. 11,10 16 cf. Luc. 1, 41 cf. Matth. 11,11 17 cf. Luc. 2, 36-37 19 cf. Act. 21, 9 ) [*]( 1 proauae B demedriadis D dimedriadis A},s.l.na^,om.B 3 agam A2 4 in eo] mo B magis uirgo nostra mihi B 5 all. quod om.A2 se non g 6 potentem B praepollentem g cogitaret AlD,5SBa.c.m2 incredibili Az 7 syricum AlD 8 adol. Al5sa.c.m2,D strepentis A2 9 et om.A2 domos A2 habund. A2DB 10 appetisset A3 11 continentia A2 uerbum domini A2 uerba domini B 13 stupebant A2 14 zonam pelliciam A2 pellicea f mortificabit D 16 prophetat parentes A3 uoce] ore B 17 fanuh. D phanuh. A2 19 domini A2 20 pudic(t Al)itiae Al5sa.c.,A2 21 huiusmodi B 22 nihil ita metuens quam] ubi metuens A2 24 uoluntatis B quod B eis ex ei B 25 quo 95,om.A2 obtare AI58 id om.AlD )

179
non auderent. aestuabat Christi tiruncula, oderat ornatum suum et cum Hester loquebatur ad dominum: tu nosti, quod oderim ins i g nec a pit ism e i-hoc est diadema, quo utebatur quasi regina — et tantae ducam inmunditiae uelut pannum mulieris menstruatae.

aiunt sanctae et nobiles feminae, quae eam uidere, quae norunt, quas de litore Galliarum ad habitationem sanctorum locorum hostium per Africam conpulit saeua tempestas, noctibus et secreto consciis tantum uirginibus dei, quae in matris et auiae comitatu erant, numquam eam linteamine, numquam plumarum usam mollitie, sed ciliciolum in nuda humo habuisse pro stratu, iugibus faciem rigasse lacrimis saluatoris mente genibus aduolutam, ut suum reciperet propositum, ut inpleret desiderium, ut auiae animum matrisque molliret.