Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Paene praeterii, quod uel praecipuum est. dum esses paruula et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus Romanam regeret ecclesiam, de orientis partibus hereticorum saeua tempestas simplicitatem fidei, quae apostoli uoce laudata est, polluere et labefactare conata est. sed uir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis statim noxium perculit caput et sibilantia hydrae ora conpescuit.

et quia uereor, immo rumore cognoui in quibusdam adhuc uiuere et pullulare uenenata plantaria, illud te pio caritatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae et supra dicti uiri successor et filius est, teneas fidem nec peregrinam, quamuis tibi prudens callidaque uideatur, doctrinam recipias.

solent enim huiusce modi per angulos musitare et quasi iustitiam dei quaerere: \'cur illa anima in illa est nata prouincia? quid causae extitit, ut alii de Christianis nascantur parentibus, alii inter feras et saeuissimas nationes, ubi nulla dei notitia est?\' cumque hoc quasi scorpionis ictu simplices quosque percusserint et fistulato uulnere locum sibi fecerint, uenena diffundunt: \'putasne, frustra infans paruulus et qui uix matrem risu et uultus hilaritate cognoscat, qui nec boni aliquid fecit nec mali, daemone corripitur, morbo opprimitur regio et ea sustinet, quae uidemus inpios homines non [*]( 2 *Prou. 13, 4 14 cf. Eph. 4, 5. 13 29 cf. Uergil. Bucol. IV 60 ) [*]( 1 castitate AD 2 an. omnis ociosi B anima in mg.%3 5 ad ex a A 9 uel] ut AD quid Ap.c.m2 15 uir] seq. ras. 3 litt.58 17 hidre B idrae A hydriae (i eras.) 58 ydrie D rumore ex ore 58 18 pululare AD 20 imiocen- ti Aa.c.m2D 22uidearisg 23 mussitare ç et s.l.m2B 24 quur AD,1sa.c.na pr. illa ex ulla 58 25 alt. aliae D aliqui B 29 uisu Ap.c. 30 aliquid] aliud.4 31 oppremitur Aa.c.m2D sustinent 58 )

197
sustinere et sustinere deo seruientes ?

sin autem iudicia\',inquiunt, \'domini uera, iustificata in semet ipsis et nihil apud deum iniustum est, ipsa ratione conpellimur, ut credamus animas fuisse in caelestibus et propter quaedam antiqua peccata damnatas in corporibus humanis et, ut ita loquamur, sepultas nosque in ualle lacrimarum poenas luere peccatorum. unde et propheta dicit: priusquam humiliarer, ego peccaui et: educ de carcere animam meam et: iste peccauit, ut caecus ex utero nasceretur, an parentes eius?et cetera his similia\'.

haec inpia et scelerata doctrina olim in Aegypto et in orientis partibus uersabatur et nunc abscondite quasi in foueis uiperarum apud plerosque uersatur illarumque partium polluit puritatem et quasi hereditario malo serpit in paucis, ut perueniat ad plurimos, quam certus sum quod, si audieris, non recipias. habes enim apud deum magistras, quarum fides norma doctrinae est.

intellegis, quid loquar — dabit enim tibi deus in omnibus intellectum — nec statim aduersum saeuissimam heresim et multo his nequiora, quam dixi, responsionem flagitabis, ne non tam prohibuisse uidear quam commonuisse, cum praesentis operis sit instruere uirginem, non hereticis respondere. ceterum omnes fraudulentias eorum et cuniculos, quibus nituntur subuertere ueritatem, in alio opere deo adiuuante subuertimus, quod, si uolueris, prompte libenterque mittemus. ultroneas enim aiunt putere merces et pretia facilitate decrescere, quae semper in raritate maiora sunt.