Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec idcirco tibi ab opere cessandum est, quia deo propitio nulla re indiges, sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis nihil aliud cogites, nisi quod ad domini pertinet seruitutem. simpliciter loquar: quamuis omnem censum tuum in pauperes distribuas, nihil apud Christum erit pretiosius, nisi quod manibus tuis ipsa confeceris uel in usus proprios uel in exemplum uirginum ceterarum uel, quod auiae matrique offeras maiora ab eis in refectionem pauperum pretia receptura.

Paene praeterii, quod uel praecipuum est. dum esses paruula et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus Romanam regeret ecclesiam, de orientis partibus hereticorum saeua tempestas simplicitatem fidei, quae apostoli uoce laudata est, polluere et labefactare conata est. sed uir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis statim noxium perculit caput et sibilantia hydrae ora conpescuit.

et quia uereor, immo rumore cognoui in quibusdam adhuc uiuere et pullulare uenenata plantaria, illud te pio caritatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae et supra dicti uiri successor et filius est, teneas fidem nec peregrinam, quamuis tibi prudens callidaque uideatur, doctrinam recipias.