Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nunc tantum ad uirginem loquar, id est non ea, quae extra te, sed in te sunt, tantum considerans. praeter psalmorum - et orationis ordinem, quod tibi hora tertia, sexta, nona, ad uesperum, medio noctis et mane semper est exercendum, statue, quot horis sanctam scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae.

cumque haec finieris spatia et frequenter te ad figenda genua sollicitudo animi suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda subtemina in alueolis fusa uertantur aliarumque neta aut in globum collige aut tegenda conpone. quae texta sunt, perspice; quae errata, reprehende; quae facienda, constitue. si tantis operum uarietatibus fueris occupata, numquam tibi dies longi erunt, sed, quamuis aestiuis tendantur solibus, breues uidebuntur, in quibus aliquid operis praetermissum est.

haec obseruans et te ipsam saluabis et alias et eris magistra sanctae conuersationis [*]( 1 *Rom. 14, 5 5 cf. Gal. 6, 10 9 cf. I Tim. 6, 8 ) [*]( 1 enim in suo sensu B habundet JLSD habundat (h eras.) B 5 in s.l.m2B 9 atque] et B 11 alioqui g 12 et] et ad Sap.c.m2B 13 sum g loquutus AD,Sda.c.m2 15 sed] sed ea quae 33 16 ora Aa.c.m2SJ 17 media noctis 5sa.c.m2,AD media nocte g 18 quot ex quod ADB 21 animae Sa.c.? suscitarit B 22 police AD,ada.c.m2 23 subtecmina Ap.c.m2 subtegmina q 24 testa D perspice scripsi respice codd. inspice g 25 cirrata B 26 dies tibi g 27 tendatur AD,Ssa.c.m2 28 obseru. om.D 29 conuersionis A ) [*]( 13* )

196
multarumque castitatem lucrum tuum facies scriptura dicente: in desideriis est omnis anima otiosi.

nec idcirco tibi ab opere cessandum est, quia deo propitio nulla re indiges, sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis nihil aliud cogites, nisi quod ad domini pertinet seruitutem. simpliciter loquar: quamuis omnem censum tuum in pauperes distribuas, nihil apud Christum erit pretiosius, nisi quod manibus tuis ipsa confeceris uel in usus proprios uel in exemplum uirginum ceterarum uel, quod auiae matrique offeras maiora ab eis in refectionem pauperum pretia receptura.