Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Eunuchorum quoque tibi et puellarum ac seruulorum mores magis eligantur quam uultuum elegantia, quia in omni sexu et aetate et truncatorum corporum uiolenta pudicitia animi considerandi sunt, qui amputari nisi Christi timore non possunt. scurrilitas atque lasciuia te praesente non habeat locum. numquam uerbum inhonestum audias aut, si audieris, non irascaris. perditae mentes hominum uno frequenter leuique sermone temptant claustra pudicitiae. ridere et rideri saecularibus derelinque; 2 grauitas tuam personam decet. Catonem quoque — illum dico censorium et uestrae quondam urbis principem —, qui in extrema [*](1 cf. Luc. 2, 51 4 Sallust. Catil. 20, 4 9 cf. Hebr. 13, 4 12 *Iac. 4, 6 15 *Rom. 9, 16_ ) [*]( 4 et] atqueB 5peteresB 6pr. quidexquodm2.il elegere A>sa.c.m2,D 7 domi] dni B 8 putes tuum g 9 pr. et om.AB 10 cubiculique B germen habe (corr. in habuere m2)B 11 perfectos Ap.c.m2B afferret B 16 dei mis. g 17 uelle] et uelle 93 nolle non A ipsum-18 nostrum est om.AD ipsumque, quod nostrum est in mg.m2^ ipsum quoque B ipsumque 93 18 nostrum non f 20 elegantur A$a.c.m2,D uultum A eligantia 5sp.c.m2 21 pr. et s.i.93 23 scurril. S3p.c.m2 scuril. cet. habeant g 24 irasc.] inesceris g (sed cf. p. 193, 7 sqq.) 25 mentis homines g 28 censorinum B in om.ç )

193
aetate Graecas litteras non erubuit censor nec desperauit senex discere *«*#*#**#•****#* et M. Crassum semel in uita scribit risisse Lucilius. fuerit illa affectata seueritas et gloriam quaerens auramque popularem; nos affectus et perturbationes, quamdiu in tabernaculo corporis huius habitamus et fragili carne circumdamur, moderari et regere possumus, amputare non possumus. unde et psalmista dicit: iras cimini nolite peccare, quod apostolus disserens: s o 1, inquit, non occidat super iracundiam uestram, quia et irasci hominis est et finem irae ponere Christiani.