Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Imitare sponsum tuum: esto auiae matrique subiecta. nullum uirorum — et maxime iuuenum — nisi cum illis uideas. nullum scias, quem illae nesciant. saecularis quoque sententia est: eadem uelle et eadem nolle, ea demum firma amicitia est. ut adpeteres uirginitatem, ut Christi praecepta cognosceres, ut scires, quid tibi expediret, quid eligere deberes, illarum te exempla docuerunt, sancta domi instruxit conuersatio.

non igitur solum tuum putes esse, quod tuum est, sed et earum, quae suam in te expressere pudicitiam et honorabilium nuptiarum cubilisque inmaculati pretiosissimum germinauere te florem, qui perfectus afferet fructus, si humiliaueris te sub potenti manu dei et scriptum semper memineris: superbis deus resistit, humilibus autem dat gratiam.

ubi autem gratia, non operum retributio sed donantis est largitas, ut inpleatur dictum apostoli: non est uolentis neque currentis sed miserentis dei. et tamen uelle et nolle nostrum est; ipsum quoque, quod nostrum est, sine dei miseratione non nostrum est.