Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Neque uero inmoderata tibi imperamus ieiunia et inormem ciborum abstinentiam, quibus statim corpora delicata franguntur et ante aegrotare incipiunt quam sanctae conuersationis iacere fundamenta. philosophorum quoque sententia est μεσότητας ἀρετάς, ὑπερβολὰς κακίας εἶναι, quod Latinus ita potest sermo resonare: moderatas esse uirtutes, excedentes modum atque mensuram inter uitia reputari.

unde et unus de septem sapientibus: ne quid, ait, nimis. quod tam celebre factum est, ut comico quoque uersu expressum sit. sic debes ieiunare, ut non palpites et respirare uix possis et comitum tuarum uel porteris uel traharis manibus, sed, ut fracto corporis appetitu nec in lectione nec in psalmis nec in uigiliis solito quid minus facias. ieiunium non perfecta uirtus, sed ceterarum uirtutum fundamentum est et sanctificatio atque pudicitia, sine qua nemo u i debit deum, gradus praebet ad summa scandentibus nec tamen, si sola fuerit, uirginem poterit coronare. legamus euangelium 3 sapientium et stultarum uirginum, quarum aliae cubiculum ingrediuntur sponsi, aliae bonorum operum oleum non habentes extinctis lampadibus excluduntur. latus est super ieiuniis campus, in quo et nos saepe cucurrimus et multorum proprii habentur libri, ad quorum te mittimus lectionem, ut discas, quid boni habeat continentia et quid e contrario mali saturitas. [*]( 2 cf. Act. 9, 15 cf. I Cor. 7, 25 11 cf. Bonitzii index Aristot. s. u. flS- o6ti]s et vneepo).fJ 13 unus de sept. sap.] = Chilo Lacedaemonius 15 comico quoque uersu] = Terent. Andria 61 20 Hebr. 12,14 22 cf. Matth. 25, 1-12 ) [*]( 1 et in hum. corpore B imperatur (s.l. 1 suadetur m2D) ARD 5 thorum Ap.c.m2B 6 horrore Aasa.c.m2 7 enormem Ap.c.m2B 8 cyborum J.58 11 graecis uerbis haec latina superscripsit Am2: moderatas uirtutes supra modu malitias esse MECOTHCAC B EMECOTHETAC D EMECOTNETAC (NE exp.,s.l.H) A AIMECQTEICTAC m 12 esse del.m2A excidentes A fda.c.m2,D excedentia B 14 tam] tamen Aa.c.D 15 comico quoque ex comissoque m2A comiqcoque (pr. q eras.) D 16 pr. et s.l.m posteris Asa.c.m2 17 nec] ne D 21 summum ascendentibus B 23 sponsi ingred. g )

192