Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et apostolus loquitur: deus autem conterat satanan sub pedibus uestris uelociter. et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum ieiunium per cibum molitur insidias et dicit: si filius dei es, dic, ut lapides isti pane fiant.

in lege mense septimo post clangorem tubarum, decima die mensis totius gentis Hebraeae ieiunium est et exterminatur anima illa de populo suo, quae saturitatem praetulerit continentiae. in Iob scriptum est de dracone: uirtus eius in lumbis et fortitudo illius super umbilicum uentris. aduersum iuuenes et puellas aetatis ardore abutitur et inflammat rotam natiuitatis nostrae et inplet illud in Osee: omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum, quae dei misericordia et ieiuniorum frigore restringuntur.