Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid igitur faciam ? quod inplere non possum, negare non audeo: tanta est auiae eius et matris, insignium feminarum, in iubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseuerantia. neque enim ut nouum quiddam et praecipuum a me flagitant, cuius ingenium.in huiusce modi materiis saepe detritum est, sed ne uocis meae pro uirili parte desit testimonium in eius uirtutibus explicandis, cuius — ut incliti oratoris utar sententia — spes magis laudanda quam res est, quamquam puellares annos fidei ardore superarit et inde coeperit, unde alias desisse perfectae consummataeque uirtutis est.