Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nec hoc dico in sugillationem terrae Iudaeae, ut hereticus sycophanta mentitur, aut quo auferam historiae ueritatem, quae fundamentum est intellegentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Iudaeorum, qui synagogae angustias ecclesiae latitudini praeferunt.

si enim occidentem tantum sequuntur litteram et non spiritum uiuificantem, ostendant terram repromissionis lacte et melle manantem; sin autem per tropologiam dictum putant pro rerum omnium abundantia, et nos confessionis terram terramque uiuentium terrae ueprium praeferimus dicente domino ad Moysen de abiectione Israhelis et adsumptione gentium: dimitte me, ut deleam populum istum et faciam te ingentem magnam, et eodem patre ad filium: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae et apertius per Esaiam: parum tibi est, ut sis puer meus ad suscitandas tribus Iacob et faeces — uel reliquias — Israhel congregandas. dedite in lucem cunctis gentibus, ut sis saluator uniuersae terr a e.

ex quo perspicue demonstratur omnia illius populi in imagine et umbra et typo praecessisse, scripta autem esse pro nobis, i n quos fines saeculorum decucurrerunt.

Multa, Iudaee, scelera commisisti, cunctis circa seruisti nationibus. ob quod factum? utique propter idolatriam. cumque seruires crebro, misertus tui est deus et misit iudices et saluatores, qui te de famulatu Moabitarum et Ammanitarum, Philistiim [*](5 cf. II Cor. 3, 6 6 cf. Ex. 3, 8 etc. 8 cf. Ps. 26, 13 9 cf. Esai. 7, 24 10 *Ex. 32, 10 12 Ps. 2, 8 15 *Esai. 49, 6 20 *1 Cor. 10, 11 ) [*]( 1 suggill. DB 2 sicoph. B sychoph. D syc(h s.l.)of. I sycophantis (ex -tit m2)J aut] illud D quod B hystoriae (—e B)1B 3 decutiam] disciam (iam in ras.m2)B 4 sinagogae (-e B)JB latitudine J,Ia.c. 5 secuntur B 6 ostenda J2 manantem lac et mel B 7 si 1 trophologiam I 8 habundantia (h eras.I) codd. confess. terram scripsi terram om.J,2Ba.c.m2 terram confess. D,IBp.c.m2 9 praeferemus ID proferimus J moisen B 10 isrl JB et] sed (add. et de s.l.m2)J 14 per isaiam I in isaia B 16 tribus iacob s.l.I 18 ut ex sit D 19 umbra et typo et imagine D 20 processisse J 21 saeculi g decurrerunt I DB 22 iudee B iudaeae Ja.r. iudea Jp.r. circa Ja.c. circa te cet. 23 idololatriam g serui(s s.l.)ses I seruieris B 24 est tui B 25 de fam.] a dominatu B amanit. ex aminat. J Ammonit. g philistim Ja.c.IB )

174
quoque et diuersarum gentium liberarunt. nouissime sub regibus offendisti deum et omnis prouincia Babylonia uastante deleta est et per septuaginta annos mansit solitudo.