Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodsi eam Latinorum consuetudo non recipit inter scripturas canonicas, nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Iohannis eadem libertate suscipiunt, et tamen nos utramque suscipimus nequaquam huius temporis consuetudinem sed ueterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent — quippe et gentilium litterarum raro utantur exemplis —, sed quasi canonicis et ecclesiasticis.

Respondeant mihi, qui hanc terram — quae nunc nobis Christi passione et resurrectione terra repromissionis effecta est-possessam putant a populo Iudaeorum, postquam est reuersus ex Aegypto, quantum possederit: utique a Dan usque Bersabee, quae uix centum sexaginta milium in longum spatio tenditur. neque enim Dauid [*]( 1 *Hebr. 12, 22-23 20 Respond.—p. 170, 10 barbar.] = Eucherii epist. ad Faustum p. 129, 5—20 Geyer ) [*]( 1 monte D 2 ihrlm B ihrl J 3 multorum B solemn. I sollempnitatefi ecclesia (ecl- I)JI 5 me s.l.I test. tam clara (add. tam s.l.m2) aperta B 7 inscribitur D,Bp.c.m2 8 ad-omnibus in ras.iraB 9 ecclesiasticis g 10 pr. uel om.D 11 ecclae(ecle—lasiasti J,Ia.c. cottidie(—ae J)J2\' quotidie B 12 caelebretur J eam in ras. m2B e(eros.)iam J consuetudine D 13 apocalipsin 2 Z?—lypsen Ja.c.—lypsi D 14 iohannes J tamen ex tanto B nos s.l.J utramque (m eras.) I 17 abutuntur jab eras.) B apocriphis B apocrifis cet. 18 quippe] add. qui D,Is.l.m2 utuntur B (cf. indo gramm.) 21 terra ex terrae J 22 reuersus est B reuersus Euch. Paris. ex s.l.B 23 patet quantum B possiderit J utique lin mg.D,om.JB usque ad Euch. bersabee Euch. Par. bersabee B uersabee D bersabae (-bę I)JI bersabe Euch. Esc. quae] qui JB Euch. Esc. CLX codd. CXL Euch. Par. 24 spatio (spatium Par.) in longum Euch. in longe D enim om. Euch. Par. )

170
et Salomon, potentissimos reges, exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse scriptura testatur.

et hoc dico, ut taceam quinque Palaestinae ciuitates, Gazam, Ascalonem, Geth, Accaron, Azotum, Idumaeos quoque ad meridianam plagam septuaginta quinque milibus ab Hierosolyma separatos, Arabas et Agarenosquos nunc Sarracenos uocant, in uicinia urbis Hierosolymae. pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse uideamur.

ab Ioppe usque ad uiculum nostrum Bethleem quadraginta sex milia sunt, cui succedit uastissima solitudo plena ferocium barbarorum, de quibus dicitur: c o ntra faciem omnium fratrum tuorum habitabis et quorum facit poeta eloquentissimus mentionem: lateque uagantes Barcaei, a Barca oppido, quod in solitudine situm est, quos nunc corrupto sermone Afri Baricianos uocant. hi sunt, qui pro locorum qualitatibus diuersis nominibus appellantur et a Mauritania per Africam et Aegyptum Palaestinamque et Phoenicem, Coelen Syriam et Osrohenen, Mesopotamiam atque Persidem tendunt ad Indiam.